Ad Romanos 11:26-29 Vulgata Latina (VULG)

26.  et sic omnis Israël salvus fieret, sicut scriptum est : Veniet ex Sion, qui eripiat, et avertat impietatem a Jacob.

27.  Et hoc illis a me testamentum : cum abstulero peccata eorum.

28.  Secundum Evangelium quidem, inimici propter vos : secundum electionem autem, carissimi propter patres.

29.  Sine pœnitentia enim sunt dona et vocatio Dei.

Ad Romanos 11