Ad Romanos 10:4-9 Vulgata Latina (VULG)

4.  Finis enim legis, Christus, ad justitiam omni credenti.

5.  Moyses enim scripsit, quoniam justitiam, quæ ex lege est, qui fecerit homo, vivet in ea.

6.  Quæ autem ex fide est justitia, sic dicit : Ne dixeris in corde tuo : Quis ascendet in cælum ? id est, Christum deducere :

7.  aut, Quis descendet in abyssum ? hoc est, Christum a mortuis revocare.

8.  Sed quid dicit Scriptura ? Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo : hoc est verbum fidei, quod prædicamus.

9.  Quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum, et in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris.

Ad Romanos 10