9. Quæ et didicistis, et accepistis, et audistis, et vidistis in me, hæc agite : et Deus pacis erit vobiscum.
10. Gavisus sum autem in Domino vehementer, quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire, sicut et sentiebatis : occupati autem eratis.
11. Non quasi propter penuriam dico : ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse.
12. Scio et humiliari, scio et abundare (ubique et in omnibus institutus sum) : et satiari, et esurire, et abundare, et penuriam pati.
13. Omnia possum in eo qui me confortat.
14. Verumtamen bene fecistis, communicantes tribulationi meæ.
15. Scitis autem et vos Philippenses, quod in principio Evangelii, quando profectus sum a Macedonia, nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos soli :
16. quia et Thessalonicam semel et bis in usum mihi misistis.