17. Quibus autem infensus est quadraginta annis ? nonne illis qui peccaverunt, quorum cadavera prostrata sunt in deserto ?
18. Quibus autem juravit non introire in requiem ipsius, nisi illis qui increduli fuerunt ?
19. Et videmus, quia non potuerunt introire propter incredulitatem.