Ad Hebræos 3:15-18 Vulgata Latina (VULG)

15.  Dum dicitur : Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, quemadmodum in illa exacerbatione.

16.  Quidam enim audientes exacerbaverunt : sed non universi qui profecti sunt ex Ægypto per Moysen.

17.  Quibus autem infensus est quadraginta annis ? nonne illis qui peccaverunt, quorum cadavera prostrata sunt in deserto ?

18.  Quibus autem juravit non introire in requiem ipsius, nisi illis qui increduli fuerunt ?

Ad Hebræos 3