Ad Hebræos 2:14-16 Vulgata Latina (VULG)

14.  Quia ergo pueri communicaverunt carni, et sanguini, et ipse similiter participavit eisdem : ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium, id est, diabolum :

15.  et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti.

16.  Nusquam enim angelos apprehendit, sed semen Abrahæ apprehendit.

Ad Hebræos 2