Ad Hebræos 12:5-11 Vulgata Latina (VULG)

5.  et obliti estis consolationis, quæ vobis tamquam filiis loquitur, dicens : Fili mi, noli negligere disciplinam Domini : neque fatigeris dum ab eo argueris.

6.  Quem enim diligit Dominus, castigat : flagellat autem omnem filium, quem recipit.

7.  In disciplina perseverate. Tamquam filiis vobis offert se Deus : quis enim filius, quem non corripit pater ?

8.  quod si extra disciplinam estis, cujus participes facti sunt omnes : ergo adulteri, et non filii estis.

9.  Deinde patres quidem carnis nostræ, eruditores habuimus, et reverebamur eos, non multo magis obtemperabimus Patri spirituum, et vivemus ?

10.  Et illi quidem in tempore paucorum dierum, secundum voluntatem suam erudiebant nos : hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem ejus.

11.  Omnis autem disciplina in præsenti quidem videtur non esse gaudii, sed mœroris : postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam, reddet justitiæ.

Ad Hebræos 12