Ad Hebræos 11:27-32 Vulgata Latina (VULG)

27.  Fide reliquit Ægyptum, non veritus animositatem regis : invisibilem enim tamquam videns sustinuit.

28.  Fide celebravit Pascha, et sanguinis effusionem : ne qui vastabat primitiva, tangeret eos.

29.  Fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram : quod experti Ægyptii, devorati sunt.

30.  Fide muri Jericho corruerunt, circuitu dierum septem.

31.  Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, excipiens exploratores cum pace.

32.  Et quid adhuc dicam ? deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, Barac, Samson, Jephte, David, Samuel, et prophetis :

Ad Hebræos 11