Ad Hebræos 10:35-39 Vulgata Latina (VULG)

35.  Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quæ magnam habet remunerationem.

36.  Patientia enim vobis necessaria est : ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem.

37.  Adhuc enim modicum aliquantulum, qui venturus est, veniet, et non tardabit.

38.  Justus autem meus ex fide vivit : quod si subtraxerit se, non placebit animæ meæ.

39.  Nos autem non sumus subtractionis filii in perditionem, sed fidei in acquisitionem animæ.

Ad Hebræos 10