15. Cum autem placuit ei, qui me segregavit ex utero matris meæ, et vocavit per gratiam suam,
16. ut revelaret Filium suum in me, ut evangelizarem illum in gentibus : continuo non acquievi carni et sanguini,
17. neque veni Jerosolymam ad antecessores meos Apostolos : sed abii in Arabiam, et iterum reversus sum Damascum :
18. deinde post annos tres veni Jerosolymam videre Petrum, et mansi apud eum diebus quindecim :
19. alium autem Apostolorum vidi neminem, nisi Jacobum fratrem Domini.
20. Quæ autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior.
21. Deinde veni in partes Syriæ, et Ciliciæ.