Ad Colossenses 2:1-4 Vulgata Latina (VULG)

1.  Volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis, et pro iis qui sunt Laodiciæ, et quicumque non viderunt faciem meam in carne :

2.  ut consolentur corda ipsorum, instructi in caritate, et in omnes divitias plenitudinis intellectus, in agnitionem mysterii Dei Patris et Christi Jesu :

3.  in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi.

4.  Hoc autem dico, ut nemo vos decipiat in sublimitate sermonum.

Ad Colossenses 2