17. Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum Sanctum.
18. Cum vidisset autem Simon quia per impositionem manus Apostolorum daretur Spiritus Sanctus, obtulit eis pecuniam,
19. dicens : Date et mihi hanc potestatem, ut cuicumque imposuero manus, accipiat Spiritum Sanctum. Petrus autem dixit ad eum :
20. Pecunia tua tecum sit in perditionem : quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri.
21. Non est tibi pars neque sors in sermone isto : cor enim tuum non est rectum coram Deo.
22. Pœnitentiam itaque age ab hac nequitia tua : et roga Deum, si forte remittatur tibi hæc cogitatio cordis tui.
23. In felle enim amaritudinis, et obligatione iniquitatis, video te esse.
24. Respondens autem Simon, dixit : Precamini vos pro me ad Dominum, ut nihil veniat super me horum quæ dixistis.