Actus 4:1-4 Vulgata Latina (VULG)

1.  Loquentibus autem illis ad populum, supervenerunt sacerdotes, et magistratus templi, et sadducæi,

2.  dolentes quod docerent populum, et annuntiarent in Jesu resurrectionem ex mortuis :

3.  et injecerunt in eos manus, et posuerunt eos in custodiam in crastinum : erat enim jam vespera.

4.  Multi autem eorum qui audierant verbum, crediderunt : et factus est numerus virorum quinque millia.

Actus 4