Actus 3:4-7 Vulgata Latina (VULG)

4.  Intuens autem in eum Petrus cum Joanne, dixit : Respice in nos.

5.  At ille intendebat in eos, sperans se aliquid accepturum ab eis.

6.  Petrus autem dixit : Argentum et aurum non est mihi : quod autem habeo, hoc tibi do : in nomine Jesu Christi Nazareni surge, et ambula.

7.  Et apprehensa manu ejus dextera, allevavit eum, et protinus consolidatæ sunt bases ejus et plantæ.

Actus 3