Actus 3:22-26 Vulgata Latina (VULG)

22.  Moyses quidem dixit : Quoniam prophetam suscitabit vobis Dominus Deus vester de fratribus vestris, tamquam me : ipsum audietis juxta omnia quæcumque locutus fuerit vobis.

23.  Erit autem : omnis anima quæ non audierit prophetam illum, exterminabitur de plebe.

24.  Et omnes prophetæ, a Samuel et deinceps, qui locuti sunt, annuntiaverunt dies istos.

25.  Vos estis filii prophetarum, et testamenti quod disposuit Deus ad patres nostros, dicens ad Abraham : Et in semine tuo benedicentur omnes familiæ terræ.

26.  Vobis primum Deus suscitans filium suum, misit eum benedicentem vobis : ut convertat se unusquisque a nequitia sua.

Actus 3