Actus 27:36-44 Vulgata Latina (VULG)

36.  Animæquiores autem facti omnes, et ipsi sumpserunt cibum.

37.  Eramus vero universæ animæ in navi ducentæ septuaginta sex.

38.  Et satiati cibo alleviabant navem, jactantes triticum in mare.

39.  Cum autem dies factus esset, terram non agnoscebant : sinum vero quemdam considerabant habentem littus, in quem cogitabant si possent ejicere navem.

40.  Et cum anchoras sustulissent, committebant se mari, simul laxantes juncturas gubernaculorum : et levato artemone secundum auræ flatum, tendebant ad littus.

41.  Et cum incidissemus in locum dithalassum, impegerunt navem : et prora quidem fixa manebat immobilis, puppis vero solvebatur a vi maris.

42.  Militum autem consilium fuit ut custodias occiderent, ne quis cum enatasset, effugeret.

43.  Centurio autem volens servare Paulum, prohibuit fieri : jussitque eos qui possent natare, emittere se primos, et evadere, et ad terram exire :

44.  et ceteros, alios in tabulis ferebant, quosdam super ea quæ de navi erant. Et sic factum est, ut omnes animæ evaderent ad terram.

Actus 27