Actus 19:2-5 Vulgata Latina (VULG)

2.  dixitque ad eos : Si Spiritum Sanctum accepistis credentes ? At illi dixerunt ad eum : Sed neque si Spiritus Sanctus est, audivimus.

3.  Ille vero ait : In quo ergo baptizati estis ? Qui dixerunt : In Joannis baptismate.

4.  Dixit autem Paulus : Joannes baptizavit baptismo pœnitentiæ populum, dicens in eum qui venturus esset post ipsum ut crederent, hoc est, in Jesum.

5.  His auditis, baptizati sunt in nomine Domini Jesu.

Actus 19