Actus 18:8-11 Vulgata Latina (VULG)

8.  Crispus autem archisynagogus credidit Domino cum omni domo sua : et multi Corinthiorum audientes credebant, et baptizabantur.

9.  Dixit autem Dominus nocte per visionem Paulo : Noli timere, sed loquere, et ne taceas :

10.  propter quod ego sum tecum, et nemo apponetur tibi ut noceat te : quoniam populus est mihi multus in hac civitate.

11.  Sedit autem ibi annum et sex menses, docens apud eos verbum Dei.

Actus 18