Actus 10:15-21 Vulgata Latina (VULG)

15.  Et vox iterum secundo ad eum : Quod Deus purificavit, tu commune ne dixeris.

16.  Hoc autem factum est per ter : et statim receptum est vas in cælum.

17.  Et dum intra se hæsitaret Petrus quidnam esset visio quam vidisset, ecce viri qui missi erant a Cornelio, inquirentes domum Simonis astiterunt ad januam.

18.  Et cum vocassent, interrogabant, si Simon qui cognominatur Petrus illic haberet hospitium.

19.  Petro autem cogitante de visione, dixit Spiritus ei : Ecce viri tres quærunt te.

20.  Surge itaque, descende, et vade cum eis nihil dubitans : quia ego misi illos.

21.  Descendens autem Petrus ad viros, dixit : Ecce ego sum, quem quæritis : quæ causa est, propter quam venistis ?

Actus 10