4 Regum 13:4-10 Vulgata Latina (VULG)

4.  Sed Rex regum suscitavit animos Antiochi in peccatorem : et suggerente Lysia hunc esse causam omnium malorum, jussit (ut eis est consuetudo) apprehensum in eodem loco necari.

5.  Erat autem in eodem loco turris quinquaginta cubitorum, aggestum undique habens cineris : hæc prospectum habebat in præceps.

6.  Inde in cinerem dejici jussit sacrilegum, omnibus eum propellentibus ad interitum.

7.  Et tali lege prævaricatorem legis contigit mori, nec terræ dari Menelaum.

8.  Et quidem satis juste : nam quia multa erga aram Dei delicta commisit, cujus ignis et cinis erat sanctus : ipse in cineris morte damnatus est.

9.  Sed rex mente effrenatus veniebat, nequiorem se patre suo Judæis ostensurus.

10.  Quibus Judas cognitis, præcepit populo ut die ac nocte Dominum invocarent, quo, sicut semper, et nunc adjuvaret eos,

4 Regum 13