5. Et narraverunt regi quia hæc fecit Jonathas, ut invidiam facerent ei : et tacuit rex.
6. Et occurrit Jonathas regi in Joppen cum gloria, et invicem se salutaverunt, et dormierunt illic.
7. Et abiit Jonathas cum rege usque ad fluvium qui vocatur Eleutherus : et reversus est in Jerusalem.
8. Rex autem Ptolemæus obtinuit dominium civitatum usque Seleuciam maritimam, et cogitabat in Alexandrum consilia mala.
9. Et misit legatos ad Demetrium, dicens : Veni, componamus inter nos pactum, et dabo tibi filiam meam, quam habet Alexander, et regnabis in regno patris tui :
10. pœnitet enim me quod dederim illi filiam meam : quæsivit enim me occidere.
11. Et vituperavit eum, propterea quod concupierat regnum ejus.
12. Et abstulit filiam suam, et dedit eam Demetrio, et alienavit se ab Alexandro, et manifestæ sunt inimicitiæ ejus.
13. Et intravit Ptolemæus Antiochiam, et imposuit duo diademata capiti suo, Ægypti et Asiæ.
14. Alexander autem rex erat in Cilicia illis temporibus : quia rebellabant qui erant in locis illis.
15. Et audivit Alexander, et venit ad eum in bellum : et produxit Ptolemæus rex exercitum, et occurrit ei in manu valida, et fugavit eum.
16. Et fugit Alexander in Arabiam, ut ibi protegeretur : rex autem Ptolemæus exaltatus est.
17. Et abstulit Zabdiel Arabs caput Alexandri, et misit Ptolemæo.
18. Et rex Ptolemæus mortuus est in die tertia : et qui erant in munitionibus, perierunt ab his qui erant intra castra.
19. Et regnavit Demetrius anno centesimo sexagesimo septimo.
20. In diebus illis congregavit Jonathas eos qui erant in Judæa, ut expugnarent arcem quæ est in Jerusalem : et fecerunt contra eam machinas multas.
21. Et abierunt quidam qui oderant gentem suam viri iniqui ad regem Demetrium, et renuntiaverunt ei quod Jonathas obsideret arcem.
22. Et ut audivit, iratus est : et statim venit ad Ptolemaidam, et scripsit Jonathæ ne obsideret arcem, sed occurreret sibi ad colloquium festinato.
23. Ut audivit autem Jonathas, jussit obsidere : et elegit de senioribus Israël, et de sacerdotibus, et dedit se periculo.
24. Et accepit aurum, et argentum, et vestem, et alia xenia multa, et abiit ad regem Ptolemaidam : et invenit gratiam in conspectu ejus,