3 Ioannis 1:5-9 Vulgata Latina (VULG)

5.  Carissime, fideliter facis quidquid operaris in fratres, et hoc in peregrinos,

6.  qui testimonium reddiderunt caritati tuæ in conspectu ecclesiæ : quos, benefaciens, deduces digne Deo.

7.  Pro nomine enim ejus profecti sunt, nihil accipientes a gentibus.

8.  Nos ergo debemus suscipere hujusmodi, ut cooperatores simus veritatis.

9.  Scripsissem forsitan ecclesiæ : sed is qui amat primatum gerere in eis, Diotrephes, non recipit nos :

3 Ioannis 1