2 Petri 9:2-7 Vulgata Latina (VULG)

2.  Et exposuit ei Salomon omnia quæ proposuerat : nec quidquam fuit, quod non perspicuum ei fecerit.

3.  Quæ postquam vidit, sapientiam scilicet Salomonis, et domum quam ædificaverat,

4.  necnon et cibaria mensæ ejus, et habitacula servorum, et officia ministrorum ejus, et vestimenta eorum, pincernas quoque et vestes eorum, et victimas quas immolabat in domo Domini : non erat præ stupore ultra in ea spiritus.

5.  Dixitque ad regem : Verus est sermo quem audieram in terra mea de virtutibus et sapientia tua.

6.  Non credebam narrantibus donec ipsa venissem, et vidissent oculi mei, et probassem vix medietatem sapientiæ tuæ mihi fuisse narratam : vicisti famam virtutibus tuis.

7.  Beati viri tui, et beati servi tui, qui assistunt coram te omni tempore, et audiunt sapientiam tuam.

2 Petri 9