2 Petri 19:1-3 Vulgata Latina (VULG)

1.  Reversus est autem Josaphat rex Juda in domum suam pacifice in Jerusalem.

2.  Cui occurrit Jehu filius Henani videns, et ait ad eum : Impio præbes auxilium, et his qui oderunt Dominum amicitia jungeris, et idcirco iram quidem Domini merebaris :

3.  sed bona opera inventa sunt in te, eo quod abstuleris lucos de terra Juda, et præparaveris cor tuum ut requireres Dominum Deum patrum tuorum.

2 Petri 19