23. Fuit ergo Joab super omnem exercitum Israël : Banaias autem filius Jojadæ super Cerethæos et Phelethæos :
24. Aduram vero super tributa : porro Josaphat filius Ahilud, a commentariis :
25. Siva autem, scriba : Sadoc vero et Abiathar, sacerdotes.
26. Ira autem Jairites erat sacerdos David.