7. Dixit autem Nathan ad David : Tu es ille vir. Hæc dicit Dominus Deus Israël : Ego unxi te in regem super Israël, et ego erui te de manu Saul,
8. et dedi tibi domum domini tui, et uxores domini tui in sinu tuo, dedique tibi domum Israël et Juda : et si parva sunt ista, adjiciam tibi multo majora.
9. Quare ergo contempsisti verbum Domini, ut faceres malum in conspectu meo ? Uriam Hethæum percussisti gladio, et uxorem illius accepisti in uxorem tibi, et interfecisti eum gladio filiorum Ammon.
10. Quam ob rem non recedet gladius de domo tua usque in sempiternum, eo quod despexeris me, et tuleris uxorem Uriæ Hethæi ut esset uxor tua.