2 Machabæorum 10:6-10 Vulgata Latina (VULG)

6.  Videntes autem filii Ammon quod injuriam fecissent David, miserunt, et conduxerunt mercede Syrum Rohob, et Syrum Soba, viginti millia peditum, et a rege Maacha mille viros, et ab Istob duodecim millia virorum.

7.  Quod cum audisset David, misit Joab et omnem exercitum bellatorum.

8.  Egressi sunt ergo filii Ammon, et direxerunt aciem ante ipsum introitum portæ : Syrus autem Soba, et Rohob, et Istob, et Maacha, seorsum erant in campo.

9.  Videns igitur Joab quod præparatum esset adversum se prælium et ex adverso et post tergum, elegit ex omnibus electis Israël, et instruxit aciem contra Syrum :

10.  reliquam autem partem populi tradidit Abisai fratri suo, qui direxit aciem adversus filios Ammon.

2 Machabæorum 10