2 Ad Timotheum 2:9-15 Vulgata Latina (VULG)

9.  in quo laboro usque ad vincula, quasi male operans : sed verbum Dei non est alligatum.

10.  Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quæ est in Christo Jesu, cum gloria cælesti.

11.  Fidelis sermo : nam si commortui sumus, et convivemus :

12.  si sustinebimus, et conregnabimus : si negaverimus, et ille negabit nos :

13.  si non credimus, ille fidelis permanet, negare seipsum non potest.

14.  Hæc commone, testificans coram Domino. Noli contendere verbis : ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium.

15.  Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis.

2 Ad Timotheum 2