10. Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quæ est in Christo Jesu, cum gloria cælesti.
11. Fidelis sermo : nam si commortui sumus, et convivemus :
12. si sustinebimus, et conregnabimus : si negaverimus, et ille negabit nos :
13. si non credimus, ille fidelis permanet, negare seipsum non potest.
14. Hæc commone, testificans coram Domino. Noli contendere verbis : ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium.
15. Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis.
16. Profana autem et vaniloquia devita : multum enim proficiunt ad impietatem :
17. et sermo eorum ut cancer serpit : ex quibus est Hymenæus et Philetus,
18. qui a veritate exciderunt, dicentes resurrectionem esse jam factam, et subverterunt quorumdam fidem.
19. Sed firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc : cognovit Dominus qui sunt ejus, et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini.