2 Ad Thessalonicenses 3:1-4 Vulgata Latina (VULG)

1.  De cetero fratres, orate pro nobis ut sermo Dei currat, et clarificetur, sicut et apud vos :

2.  et ut liberemur ab importunis, et malis hominibus : non enim omnium est fides.

3.  Fidelis autem Deus est, qui confirmabit vos, et custodiet a malo.

4.  Confidimus autem de vobis, in Domino, quoniam quæ præcepimus, et facitis, et facietis.

2 Ad Thessalonicenses 3