2 Ad Corinthios 8:8-12 Vulgata Latina (VULG)

8.  Non quasi imperans dico : sed per aliorum sollicitudinem, etiam vestræ caritatis ingenium bonum comprobans.

9.  Scitis enim gratiam Domini nostri Jesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis.

10.  Et consilium in hoc do : hoc enim vobis utile est, qui non solum facere, sed et velle cœpistis ab anno priore :

11.  nunc vero et facto perficite : ut quemadmodum promptus est animus voluntatis, ita sit et perficiendi ex eo quod habetis.

12.  Si enim voluntas prompta est, secundum id quod habet, accepta est, non secundum id quod non habet.

2 Ad Corinthios 8