13. Non enim ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio, sed ex æqualitate.
14. In præsenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat : ut et illorum abundantia vestræ inopiæ sit supplementum, ut fiat æqualitas, sicut scriptum est :
15. Qui multum, non abundavit : et qui modicum, non minoravit.
16. Gratias autem Deo, qui dedit eamdem sollicitudinem pro vobis in corde Titi,
17. quoniam exhortationem quidem suscepit : sed cum sollicitior esset, sua voluntate profectus est ad vos.
18. Misimus etiam cum illo fratrem, cujus laus est in Evangelio per omnes ecclesias :
19. non solum autem, sed et ordinatus est ab ecclesiis comes peregrinationis nostræ in hanc gratiam, quæ ministratur a nobis ad Domini gloriam, et destinatam voluntatem nostram :
20. devitantes hoc, ne quis nos vituperet in hac plenitudine, quæ ministratur a nobis.
21. Providemus enim bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus.
22. Misimus autem cum illis et fratrem nostrum, quem probavimus in multis sæpe sollicitum esse : nunc autem multo sollicitiorem, confidentia multa in vos,
23. sive pro Tito, qui est socius meus, et in vos adjutor, sive fratres nostri, Apostoli ecclesiarum, gloria Christi.