2 Ad Corinthios 8:1-4 Vulgata Latina (VULG)

1.  Notam autem facimus vobis, fratres, gratiam Dei, quæ data est in ecclesiis Macedoniæ :

2.  quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum fuit, et altissima paupertas eorum, abundavit in divitias simplicitatis eorum :

3.  quia secundum virtutem testimonium illis reddo, et supra virtutem voluntarii fuerunt,

4.  cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam, et communicationem ministerii, quod fit in sanctos.

2 Ad Corinthios 8