1. Adjuvantes autem exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis.
2. Ait enim : Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis.
3. Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum :
4. sed in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis,
5. in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in jejuniis,