2 Ad Corinthios 5:4-10 Vulgata Latina (VULG)

4.  Nam et qui sumus in hoc tabernaculo, ingemiscimus gravati : eo quod nolumus expoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur quod mortale est, a vita.

5.  Qui autem efficit nos in hoc ipsum, Deus, qui dedit nobis pignus Spiritus.

6.  Audentes igitur semper, scientes quoniam dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino

7.  (per fidem enim ambulamus, et non per speciem) :

8.  audemus autem, et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore, et præsentes esse ad Dominum.

9.  Et ideo contendimus, sive absentes, sive præsentes, placere illi.

10.  Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum.

2 Ad Corinthios 5