4. Fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum :
5. non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis : sed sufficientia nostra ex Deo est :
6. qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti : non littera, sed Spiritu : littera enim occidit, Spiritus autem vivificat.
7. Quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria, ita ut non possent intendere filii Israël in faciem Moysi propter gloriam vultus ejus, quæ evacuatur :
8. quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria ?
9. Nam si ministratio damnationis gloria est : multo magis abundat ministerium justitiæ in gloria.
10. Nam nec glorificatum est, quod claruit in hac parte, propter excellentem gloriam.