10. Est veritas Christi in me, quoniam hæc gloriatio non infringetur in me in regionibus Achaiæ.
11. Quare ? quia non diligo vos ? Deus scit.
12. Quod autem facio, et faciam : ut amputem occasionem eorum qui volunt occasionem, ut in quo gloriantur, inveniantur sicut et nos.
13. Nam ejusmodi pseudoapostoli sunt operarii subdoli, transfigurantes se in apostolos Christi.
14. Et non mirum : ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis.
15. Non est ergo magnum, si ministri ejus transfigurentur velut ministri justitiæ : quorum finis erit secundum opera ipsorum.