8. Porro filii Bechor : Zamira, et Joas, et Eliezer, et Elioënai, et Amri, et Jerimoth, et Abia, et Anathoth, et Almath : omnes hi filii Bechor.
9. Numerati sunt autem per familias suas principes cognationum suarum ad bella fortissimi, viginti millia et ducenti.
10. Porro filii Jadihel : Balan. Filii autem Balan : Jehus, et Benjamin, et Aod, et Chanana, et Zethan, et Tharsis, et Ahisahar :
11. omnes hi filii Jadihel, principes cognationum suarum viri fortissimi, decem et septem millia et ducenti ad prælium procedentes.
12. Sepham quoque et Hapham filii Hir : et Hasim filii Aher.
13. Filii autem Nephthali : Jaziel, et Guni, et Jeser, et Sellum, filii Bala.
14. Porro filius Manasse, Esriel : concubinaque ejus Syra peperit Machir patrem Galaad.
15. Machir autem accepit uxores filiis suis Happhim, et Saphan : et habuit sororem nomine Maacha : nomen autem secundi, Salphaad, natæque sunt Salphaad filiæ.
16. Et peperit Maacha uxor Machir filium, vocavitque nomen ejus Phares : porro nomen fratris ejus, Sares : et filii ejus, Ulam, et Recen.