2. tertium Absalom filium Maacha filiæ Tholmai regis Gessur, quartum Adoniam filium Aggith,
3. quintum Saphathiam ex Abital, sextum Jethraham de Egla uxore sua.
4. Sex ergo nati sunt ei in Hebron, ubi regnavit septem annis et sex mensibus. Triginta autem et tribus annis regnavit in Jerusalem.
5. Porro in Jerusalem nati sunt ei filii, Simmaa, et Sobab, et Nathan, et Salomon, quatuor de Bethsabee filia Ammiel :
6. Jebaar quoque et Elisama,
7. et Eliphaleth, et Noge, et Nepheg, et Japhia,
8. necnon Elisama, et Eliada, et Elipheleth, novem :
9. omnes hi, filii David absque filiis concubinarum : habueruntque sororem Thamar.