1 Petri 21:6-8 Vulgata Latina (VULG)

6.  Nam Levi et Benjamin non numeravit : eo quod Joab invitus exsequeretur regis imperium.

7.  Displicuit autem Deo quod jussum erat : et percussit Israël.

8.  Dixitque David ad Deum : Peccavi nimis ut hoc facerem : obsecro, aufer iniquitatem servi tui, quia insipienter egi.

1 Petri 21