1 Petri 21:25-29 Vulgata Latina (VULG)

25.  Dedit ergo David Ornan pro loco siclos auri justissimi ponderis sexcentos.

26.  Et ædificavit ibi altare Domino, obtulitque holocausta et pacifica, et invocavit Dominum ; et exaudivit eum in igne de cælo super altare holocausti.

27.  Præcepitque Dominus angelo, et convertit gladium suum in vaginam.

28.  Protinus ergo David, videns quod exaudisset eum Dominus in area Ornan Jebusæi, immolavit ibi victimas.

29.  Tabernaculum autem Domini, quod fecerat Moyses in deserto, et altare holocaustorum, ea tempestate erat in excelso Gabaon.

1 Petri 21