8. Quod cum audisset David, misit Joab, et omnem exercitum virorum fortium :
9. egressique filii Ammon, direxerunt aciem juxta portam civitatis ; reges autem, qui ad auxilium ejus venerant, separatim in agro steterunt.
10. Igitur Joab, intelligens bellum ex adverso et post tergum contra se fieri, elegit viros fortissimos de universo Israël, et perrexit contra Syrum.
11. Reliquam autem partem populi dedit sub manu Abisai fratris sui : et perrexerunt contra filios Ammon.