1 Petri 18:13-17 Vulgata Latina (VULG)

13.  et constituit in Edom præsidium, ut serviret Idumæa David : salvavitque Dominus David in cunctis ad quæ perrexerat.

14.  Regnavit ergo David super universum Israël, et faciebat judicium atque justitiam cuncto populo suo.

15.  Porro Joab filius Sarviæ erat super exercitum, et Josaphat filius Ahilud a commentariis :

16.  Sadoc autem filius Achitob, et Ahimelech filius Abiathar, sacerdotes : et Susa, scriba :

17.  Banaias quoque filius Jojadæ super legiones Cerethi et Phelethi : porro filii David, primi ad manum regis.

1 Petri 18