1 Petri 16:21-34 Vulgata Latina (VULG)

21.  Non dimisit quemquam calumniari eos,sed increpavit pro eis reges.

22.  Nolite tangere christos meos,et in prophetis meis nolite malignari.

23.  Cantate Domino omnis terra ;annuntiate ex die in diem salutare ejus :

24.  narrate in gentibus gloriam ejus ;in cunctis populis mirabilia ejus.

25.  Quia magnus Dominus, et laudabilis nimis,et horribilis super omnes deos.

26.  Omnes enim dii populorum idola :Dominus autem cælos fecit.

27.  Confessio et magnificentia coram eo :fortitudo et gaudium in loco ejus.

28.  Afferte Domino, familiæ populorum :afferte Domino gloriam et imperium.

29.  Date Domino gloriam ;nomini ejus levate sacrificium,et venite in conspectu ejus :et adorate Dominum in decore sancto.

30.  Commoveatur a facie ejus omnis terra :ipse enim fundavit orbem immobilem.

31.  Lætentur cæli, et exultet terra,et dicant in nationibus : Dominus regnavit.

32.  Tonet mare et plenitudo ejus ;exultent agri, et omnia quæ in eis sunt.

33.  Tunc laudabunt ligna saltus coram Domino :quia venit judicare terram.

34.  Confitemini Domino, quoniam bonus :quoniam in æternum misericordia ejus.

1 Petri 16