1 Petri 14:4-10 Vulgata Latina (VULG)

4.  Et hæc nomina eorum, qui nati sunt ei in Jerusalem : Samua, et Sobab, Nathan, et Salomon,

5.  Jebahar, et Elisua, et Eliphalet,

6.  Noga quoque, et Napheg, et Japhia,

7.  Elisama, et Baaliada, et Eliphalet.

8.  Audientes autem Philisthiim eo quod unctus esset David regem super universum Israël, ascenderunt omnes ut quærerent eum : quod cum audisset David, egressus est obviam eis.

9.  Porro Philisthiim venientes, diffusi sunt in valle Raphaim.

10.  Consuluitque David Dominum, dicens : Si ascendam ad Philisthæos, et si trades eos in manu mea ? Et dixit ei Dominus : Ascende, et tradam eos in manu tua.

1 Petri 14