7. Joëla quoque, et Zabadia filii Jeroham de Gedor.
8. Sed et de Gaddi transfugerunt ad David cum lateret in deserto, viri robustissimi, et pugnatores optimi, tenentes clypeum et hastam : facies eorum quasi facies leonis, et veloces quasi capreæ in montibus :
9. Ezer princeps, Obdias secundus, Eliab tertius,
10. Masmana quartus, Jeremias quintus,
11. Ethi sextus, Eliel septimus,
12. Johanan octavus, Elzebad nonus,
13. Jeremias decimus, Machbanai undecimus.
14. Hi de filiis Gad principes exercitus : novissimus centum militibus præerat, et maximus mille.
15. Isti sunt qui transierunt Jordanem mense primo, quando inundare consuevit super ripas suas : et omnes fugaverunt qui morabantur in vallibus ad orientalem plagam et occidentalem.
16. Venerunt autem et de Benjamin et de Juda ad præsidium in quo morabatur David.
17. Egressusque est David obviam eis, et ait : Si pacifice venistis ad me ut auxiliemini mihi, cor meum jungatur vobis : si autem insidiamini mihi pro adversariis meis, cum ego iniquitatem in manibus non habeam, videat Deus patrum nostrorum, et judicet.
18. Spiritus vero induit Amasai principem inter triginta, et ait : Tui sumus, o David, et tecum, fili Isai. Pax, pax tibi, et pax adjutoribus tuis : te enim adjuvat Deus tuus. Suscepit ergo eos David, et constituit principes turmæ.