36. Filii Eliphaz : Theman, Omar, Sephi, Gathan, Cenez, Thamna, Amalec.
37. Filii Rahuel : Nahath, Zara, Samma, Meza.
38. Filii Seir : Lotan, Sobal, Sebeon, Ana, Dison, Eser, Disan.
39. Filii Lotan : Hori, Homam. Soror autem Lotan fuit Thamna.
40. Filii Sobal : Alian, et Manahath, et Ebal, Sephi et Onam. Filii Sebeon : Aja et Ana. Filii Ana : Dison.
41. Filii Dison : Hamram, et Heseban, et Jethran, et Charan.
42. Filii Eser : Balaan, et Zavan, et Jacan. Filii Disan : Hus et Aran.
43. Isti sunt reges qui imperaverunt in terra Edom, antequam esset rex super filios Israël. Bale filius Beor : et nomen civitatis ejus, Denaba.
44. Mortuus est autem Bale, et regnavit pro eo Jobab filius Zare de Bosra.