1 Paralipomenon 4:1-8 Vulgata Latina (VULG)

1.  Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini : quia qui passus est in carne, desiit a peccatis :

2.  ut jam non desideriis hominum, sed voluntati Dei, quod reliquum est in carne vivat temporis.

3.  Sufficit enim præteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam his qui ambulaverunt in luxuriis, desideriis, vinolentiis, comessationibus, potationibus, et illicitis idolorum cultibus.

4.  In quo admirantur non concurrentibus vobis in eamdem luxuriæ confusionem, blasphemantes.

5.  Qui reddent rationem ei qui paratus est judicare vivos et mortuos.

6.  Propter hoc enim et mortuis evangelizatum est : ut judicentur quidem secundum homines in carne, vivant autem secundum Deum in spiritu.

7.  Omnium autem finis appropinquavit. Estote itaque prudentes, et vigilate in orationibus.

8.  Ante omnia autem, mutuam in vobismetipsis caritatem continuam habentes : quia caritas operit multitudinem peccatorum.

1 Paralipomenon 4