1. Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini : quia qui passus est in carne, desiit a peccatis :
2. ut jam non desideriis hominum, sed voluntati Dei, quod reliquum est in carne vivat temporis.
3. Sufficit enim præteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam his qui ambulaverunt in luxuriis, desideriis, vinolentiis, comessationibus, potationibus, et illicitis idolorum cultibus.
4. In quo admirantur non concurrentibus vobis in eamdem luxuriæ confusionem, blasphemantes.