1 Paralipomenon 3:10-20 Vulgata Latina (VULG)

10.  Qui enim vult vitam diligere, et dies videre bonos, coërceat linguam suam a malo, et labia ejus ne loquantur dolum.

11.  Declinet a malo, et faciat bonum : inquirat pacem, et sequatur eam :

12.  quia oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum : vultus autem Domini super facientes mala.

13.  Et quis est qui vobis noceat, si boni æmulatores fueritis ?

14.  Sed et si quid patimini propter justitiam, beati. Timorem autem eorum ne timueritis, et non conturbemini.

15.  Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris, parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea, quæ in vobis est, spe.

16.  Sed cum modestia, et timore, conscientiam habentes bonam : ut in eo, quod detrahunt vobis, confundantur, qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem.

17.  Melius est enim benefacientes (si voluntas Dei velit) pati, quam malefacientes.

18.  Quia et Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, justus pro injustis, ut nos offerret Deo, mortificatus quidem carne, vivificatus autem spiritu.

19.  In quo et his, qui in carcere erant, spiritibus veniens prædicavit :

20.  qui increduli fuerant aliquando, quando exspectabant Dei patientiam in diebus Noë, cum fabricaretur arca : in qua pauci, id est octo animæ, salvæ factæ sunt per aquam.

1 Paralipomenon 3